Latin
LIBER
Melanchthon, Liber de anima 43
Unproofread scanNot analysed yet
Nam olim ar tes in posseßione illustrium familiarum retinebantur, &gloriosum esse ducebatur, posteris in fami lia tradere maiorum doctrinam &inuenta. Sicut in Hippocratis familia, quae orta est ab Aescula pio, posseßio artis Medicae vsque ad Aristotelem multis seculis mansit. Ideò Galenus ait, tunc non scriptos esse libros Anatomicos, quia domestica in spectio fuerit. Postea diligentia illa veteri extincta, scriptis opus fuit. Quanquam autem doctrinae huius amplitudis nem amplecti nequaquam possumus, &haec propria artificum eius generis cura esse debet, &extat locupletißimum opus viri peritißimi Vuesae lij, vnde sumi doctrina vberior potest, tamen hic mitia quaedam recitabimus, quae ad discernendas potentias &actiones maximè necessaria sunt. Necesse est enim scire, aliam sedem esse cognitionis, aliam appetitionum. Et quae sint differentiae membrorum, quae nutritioni seruiant. Necesse est humorum discrimina tenere. Dentque manifestißit mum est, non solis Medicis, sed omnibus hominibus vtilem esse mediocrem cognitionem partium corporis, quae ad valetudinem euendam, ad medicationes, &ad multas eruditas disputationes diju dicandas conducit. Prius autem foris aspiciendum est corpus. Ideo nomina partium exteriorum recitabo sine Physicis descriptionibus, quae longiores essent. Proderit autem haec ipsa qualiscunque vocabulorum interpretatio ad sequentia, &ad intelligendam lectionem in multis scriptis. Vocabula partium corporis huma. ni exteriorum. Cutis δέρμε. In homine ab Herophilo dicta ἀιθρωπὴ quasi vestis est corporis, natura vicina