# Liber de anima 49

Melanchthon, Liber de anima, 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/49

tur Epiglottis, est cartilago mollis, quae est operculum laryngis, simile folio Ederae, factum ad claidendam Tracheam arteriam, ne cibus aut potus il labatur; rursus autem ad aperiendam eam in aere attrahendo. Aliud quiddam est γλωττις, quae est in orisitio Tracheae lingula, qualis est in fistulis Musicorum, rima videlicet facta duabus tenuißimis membranis, quae inflatae dilatantur, & sunt praecipuum vocis organum, vt infra copiosius dicetur. Hic enim tantum nomina posui, vt discernantur ἐπιγλωττις & γλωττις, quia multi & haec vocabula, & rerum ipsarum descriptionem confundunt, qua de re erus ditißimè lectores monet Vuesalius. Altera fistula procedens à faucibus, nominatur οἰισωφάγος. Latinè gula, Arabicè Mert, quae est canalis, continuus corpori ventriculi, similis tubae; supra angustior, infrà amplior, transuehens cibum & potum in ventriculum. Nomen factum est ab οιω, fero, & φάγημα cibus. Totus hic canalis ab Aristotele nominatur σομαχος.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
