# Liber de anima 54

Melanchthon, Liber de anima, 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/54

Etsi autem Physica causa est, cur additae sint pectori in genere humano, vt & cordis calor magis defendatur, & vitißim fortior sit calor ad lac coquendum, propter vicinitatem cordis: tamen non dubium est, & consilium fuisse opificis, discernere homines & anio mantia. Bestiae tantum nutriunt sobolem, postea negligunt, & obliuio sequitur parentum & sobolis. Sed homines transfundunt Sogyl in sobolem, & retinetur memoria, & sit mutuus amor. Debent etiam parentes institutionem & sapientiam soboli. Galenus mentionem facit mutuae calefactionis, inquiens, καρδία θφμαινομένκ πρὸς ἀυτῶν, ἀνταθφμαανη. Ac vt sanguis, qui nutrit mamillas, melius coquatur, non rectà vehitur ex caua vena, sed longis ambagibus à iugulo descendunt venae, vt fiat coctio diuturmor. Et quia mamillarum caro candida est, attrahens nutrimentum, transmutat san Luinem, & album efficit, ac reliqua pars lac est Vtile ad alendos infantes. Papillae, θήλαι prior pars, qua sugit infans mamillas. Costae, πλευραὶ, duodecim in quolibet latere. Sunt autem natura ossea, sed minus dura. Et sunt plures.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
