# Liber de anima 58

Melanchthon, Liber de anima, 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/58

In medio dorsi ῥάχις, ipsa videlicet spondylorum series, quam & veteres Latini spinam nominarunt: sicut Celsus inquit, Caput spina excipit. Ea constat ex vertebris quatuor & viginti. Ita loquitur & Plinius. Sed Galenus discernit ῥάχιν & ἄκανθον. Nominat ράχιν propriè ipsam sponIylorum seriem. His vero additae sunt veluti pinnae, quas peculiariter nominat ἄκανθον, id est, spinam, & dicit factam esse, vt sit tanquam valium spondylorum, seu vt ipsius vtamur verbis, χάραξ τῆς ῥάχεως. Porrò ita sustinet ῥάxις omnia ossa, Vt tanquam truncus & carma corporis humani esse dicatur. Σπουδυλοι vocantur vertebrae, suntque ossa figura vertebrarum seu verticillorum, inter caput & lumbos, quatuor & viginti, mira arte iuncta, caua intus, & tenui carne & membranis vestita, vt medullam contineant, & quae vocatur à Celso spinae medulla, à Galeno, νωμαῖος μύελος, ab Arabibus, Nucha. Etsi autem appellatio medullae buc huc translata est, tamen plurimum differunt medulla in caeteris oßibus propriè sic dicta, & haec substantia in spondylis.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
