# Liber de anima 59

Melanchthon, Liber de anima, 59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/59

Nam medulla in caeteris oßibils est vtilis superfluitas nutrimenti ex sangume orta, destinata ad humectanda & ad nutrienda ossa. Sed haec substantia in vertebris est cognata cerebro, & quasi riuus cerebri, vt Galenus inquit, roταμος ἐκ πηγῆς ἐκρέων τοῦ ἐγκεφάλου. Ἀc ὅννν untur & cerebrum, & hic eius riuus à semme, nec sunt destinata ad nutriendas alias partes, sed sunt corpora peculiaris & veluti coelestis naturae, & Neruos procreant, qui sunt instrumenta sensus & motus localis, vt infra dicam. Sunt autem pericu losißimae laesiones spondylorum, & propter Medullam, & propter Neruos, quare singulari cura hab pars munienda & mediocri calore fouenda est. Coxae seu coxendices, iσχία, sunt ipsa ossa Natium, proxima lumbis sicut testatur Celsus. Imaspi na in coxarum osse desinit, quod transuersum loni geque valentißimum, vuluam, vesicam, rectum intestinum tuetur. Cotyla seu Acetabulum, est sinus, id est, canum, in ima parte oßis Natium, vbi infiguntur ei summa ossa magni pedis. Hunc sinum vocant Arabich Ancam. Nates γλοῦτοι. Femur, μηρος, haud dubiè significat superiorem partem magni pedis, à Natibus vsque ad Genu. Recentiotentiores absurdè confuderunt nomina coxae & Femoris, & praepostere eis vsi sunt. Os coxae dio cunt pro femore, & econtra os femoris pro coxa, Haec inuersio in vulgaribus scriptis diligenter ac nimaduertenda est. Totum membrum, quod vocant Magnum pedem, à Natibus vsque ad piantam, πκέλος nominatur ab Aristotele & à Galeno. Genu, γουν.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
