Latin
6
Melanchthon, Liber de anima 6
Unproofread scanNot analysed yet
Tam multiplex sapientia lucet in animae consideratione, quae quidem fit illustrior, cum potentias rùm ordinem &actiones attentius aspicimus. Sed de vtilitatibus saepè in libro dicitur, quanquam nulratanta est eloquentia cuiusquam, quae magnitudinem vtilitatum satis exponere poßit, quas affert non dico perfecta animae cognitio, sed haec incoatio, quae procul eam aspicit. Recito autem doctrinam in Academijs vsitatam &confero Ecclesiae sententias, non gigno paradoxa aut monstrosas opiniones, nec ita fremitu Saltici littoris, quanquam horribili, tremefactus S consternatus sum, vt turpe esse ducam, circumspicere, quae sint receptae à sanioribus sententiae &considerare, qualis sit naturae peruersitas in ijs, qui vel ambitione vel malitia corrumpunt rectè tradita, &fingunt nouas &monstrosas opiniones, &verecundè consequi consensum saniorum. Hunc verò ita sequi studeo, vt etiam velim honestos &doctos viros vbique cęusores &emendatoes esse omnium meorum scriptorum, praecipuè vetuum patrem, &Ioachimum Camerarium, Quale fuerit opinionum chaos ante annos triginta, cum primum lerna Monachorum, vt ita dicam, purgata est, multi norunt.