Latin
61
Melanchthon, Liber de anima 61
Unproofread scanNot analysed yet
Sed eruditè ostendit Vuesalius discrimen, ac docet, Talos non esse emmentia ossa, quae foris tanguntur, sed alia interiora, quibus malleoli inseruntur, Estque artificiosa fabricatio. Malleoli sunt velut septa munientia Talos. Tali verò, etsi per sese sunt immobiles tamen adiuuant pedis flexum, quia superiore parte cum Tibia articulum constituunt, consistunt autem in osse calcis. Figura similis est parti rotae, curua in parte conuexa. Postea in lateribus sinus habet, ab Τέτρωρον nominant, quasi dicas, quadrijugum, vel à quatuor lateribus, vel à rotae specie, vel certè propter vsum, quia tendines ei alligati sunt. Et haec ossa, quae verè sunt Tali, nominantur ἀσράγαλοι. Aquibus postea in ludis figurae similes nominatae sunt, quarum iactu certabatur. Et latus vnum dicebatur κῶος, quod erat felicius alterum χiος, infelicius, quod &canem nominabant. Extant in codicibus Aristotelis de partibus animalium, ha appellationes sed deprauatae. Verum in libro secui do de Coelo, cum ait, non semper respondere euentus conatui hanc communem sententiam hoc exemplo ornat: σστι δὲ τὸ καθορτοῦν χαλεπὸν, ἢ τὸ πολλὰν τὸ πολλάκις. οἷον πόλλους ἀστραγάλους κώοὺς βαλεῖν βαλτν, ἤ ἀμύχανον, ἀλλʼ ε ἔνα δύο. Talus excipitur sinu oßis, quod calcem seu calcaneum, Graecè πτέρυαν nominamus, vie fersen quòd retrò spectat, &solum proximè attingit, cum stamus aut incedimus. Proxima calcei, seu calcaneo pars, est altior anteriore ac plana regione pedis, τάρσος, Germani den Reyen nommant.