Latin
64
Melanchthon, Liber de anima 64
Unproofread scanNot analysed yet
Secundam partem, propriam cordi, nominat SuΜικον, quia cor ciet affectus sensitum, quos nominat Satellites rationis. Et sunt additi consilio, vt sint ministri &executores Rationis, cum qua ita congruere cor debebat, vt, iubente ea, suos motus tieret: &laetaretur rectè faciendo, &doleret secus faciendo. Sed saepè est contumax, &incenditur suis quibusdam motibus contra consilium, vt infra dicam. Sed tamen singulari consilio Dei vestigium ordinis ab ipso conditi, manet insigne &admirandum. Post facta redit ordo, cum ratio improbat scelus iam cor fit vindex, &ingenti dolore suam contumaciam punit. Vult enim Deus inchoari in nobis scelerum poenas. Infima pars nominatur ἐπιθυμηταικὸν, quia continet appetitiones vegetatiuae facultatis, famem &sitim. Ideoque Plato &φάτυιν, id est, praesepe nuncupat, quia nutrimentum excipit, &praeparatum in reliquum corpus transmittit. Ordinem verò accommodat ad Voces in cantu, πατὴν, μέσην καὶ υήτὴν. Maximè stabilis est ὑπάτη, cui tribuit Αγεμονικὸν, quod noticias continet certas &firmas. Deinde ad μέσην confert eor, quia aliàs rationi obtemperat, alias est contumax. Longißimè verò abest à cerebro venter, &fumes fames et sitis minus reguntur consilio.