# Liber de anima 64

Melanchthon, Liber de anima, 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/64

Secundam partem, propriam cordi, nominat SuΜικον, quia cor ciet affectus sensitum, quos nominat Satellites rationis. Et sunt additi consilio, vt sint ministri & executores Rationis, cum qua ita congruere cor debebat, vt, iubente ea, suos motus tieret: & laetaretur rectè faciendo, & doleret secus faciendo. Sed saepè est contumax, & incenditur suis quibusdam motibus contra consilium, vt infra dicam. Sed tamen singulari consilio Dei vestigium ordinis ab ipso conditi, manet insigne & admirandum. Post facta redit ordo, cum ratio improbat scelus iam cor fit vindex, & ingenti dolore suam contumaciam punit. Vult enim Deus inchoari in nobis scelerum poenas. Infima pars nominatur ἐπιθυμηταικὸν, quia continet appetitiones vegetatiuae facultatis, famem & sitim. Ideoque Plato & φάτυιν, id est, praesepe nuncupat, quia nutrimentum excipit, & praeparatum in reliquum corpus transmittit. Ordinem verò accommodat ad Voces in cantu, πατὴν, μέσην καὶ υήτὴν. Maximè stabilis est ὑπάτη, cui tribuit Αγεμονικὸν, quod noticias continet certas & firmas. Deinde ad μέσην confert eor, quia aliàs rationi obtemperat, alias est contumax. Longißimè verò abest à cerebro venter, & fumes fames et sitis minus reguntur consilio.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
