# Liber de anima 65

Melanchthon, Liber de anima, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/65

Ideo infinam partem confert ad ὑετὴν seμνεάτην, id est, vltis. mam. De ventriculo κοιλία, γασῆς. Jrdimur à ventriculo, qui eius vtilitas notiß est. Ac primùm de figura & situ, posteanie sima substantia & vtilitatibus dicam. Ventriculus, qui cibos transmissos excipit, & primùm alterat, sub diaphragmate situs est, versis Estque figura rotunda, oblonga, sed non dextram. nihil ampliore fundo, Demde paulatim angustior, erigens se versus sinistrum latus. Inseritur autem ventriculo angustus canalis, continuus corpori ventriculi, figurae nuersae tubae, qui ad fauces vsque jon quidem rectà, sed nonnihil cedens venae Aortae ten dit. Hic canalis nominatur οισοφάγος propila appellatione, quod per eum cibi vehantur ab orein ventriculum. Habet autem οισοφαγος et nomen stomachi. Significat enim σομαχος generalitel tales canales. Ac de his appellationibus supra di ctum est. Habet ventriculus duo orificia seu ostia. Altet rum factum accipiendi cibi & potus causa, quod nominant superius, quia aliquanto elatiore loco est, quàm alterum. Est autem situm ad sinistram sed penè media regione in illa superficie ventriculi, vbi mox sub diaphragmate inferitur aesophagus ventriculo. Alterum ostium factum, vt euehat chylum & superfluitates, nominatur πύλωρος hoc est, ianitor, quod nominant Inferius. Sed est ad dextram situm, nec multò depreßius est priore. Non enim in imum fundum collocatum est, sed aliquanaltius positum, vt nitirimentum in fundo contis neri, foueri, & coqui posset. Et accepto cibo ac potu, claudi solent haec ostia ambo, vt calor intus contigeatur.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
