Latin
70
Melanchthon, Liber de anima 70
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde &calore, quem augent vicina membra Epar, splen &diaphragma musculi Abdominis &&lumborum. Cumque maturuit chylus, aperitur pylorus, &eatehit chylum in duodenum intestinum. Deinde in Ieiunum, ibi venae Mesaraicae rapiunt cum, &transuehunt ad Spar. Superfluitas verò Spellitur in coaecum intestinum. Feces deinde in taetera deijciuntur. Dictum est breuiter de ventriculo &eius oflicijs: Priusquam verò ad Epar accedimus, in quo demde altera sit coctio, prius recensebo duo tegu: menta ventriculi magno consilio à natura condita, ad muniendum ventrem &intestina. Ommentum. Vetustas dixit obmentare, vt legimus apud Sex tum Pompeium. Inde est ommentum, geminata litera, id est, tegumentum, siue ab obmanendo, siue à mantica. Hac igitur appellatione nuncupata est tulica seu panniculus proximè tegens ventriculum &intestina, qui cum similis sit marsupio pars substrata ventriculo iuncta anteriori parti tegit intestina, &porrigitur ad pubem vsque. Est autem substantia neruosa, plena venis &arterijs, quas vehit in ventriculum &splenem. Et circumfusa est ei pinguedo copiosa.