# Liber de anima 70

Melanchthon, Liber de anima, 70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/70

Deinde & calore, quem augent vicina membra Epar, splen & diaphragma musculi Abdominis & & lumborum. Cumque maturuit chylus, aperitur pylorus, & eatehit chylum in duodenum intestinum. Deinde in Ieiunum, ibi venae Mesaraicae rapiunt cum, & transuehunt ad Spar. Superfluitas verò Spellitur in coaecum intestinum. Feces deinde in taetera deijciuntur. Dictum est breuiter de ventriculo & eius oflicijs: Priusquam verò ad Epar accedimus, in quo demde altera sit coctio, prius recensebo duo tegu: menta ventriculi magno consilio à natura condita, ad muniendum ventrem & intestina. Ommentum. Vetustas dixit obmentare, vt legimus apud Sex tum Pompeium. Inde est ommentum, geminata litera, id est, tegumentum, siue ab obmanendo, siue à mantica. Hac igitur appellatione nuncupata est tulica seu panniculus proximè tegens ventriculum & intestina, qui cum similis sit marsupio pars substrata ventriculo iuncta anteriori parti tegit intestina, & porrigitur ad pubem vsque. Est autem substantia neruosa, plena venis & arterijs, quas vehit in ventriculum & splenem. Et circumfusa est ei pinguedo copiosa.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
