# Liber de anima 74

Melanchthon, Liber de anima, 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/74

Nam orisicia elei, caeci & coli, cocunt in vna c.ititate. In homine verò narrant partiam appendicem isse Ilei, nec conspici vsum. κτλομ. Etsi Medicorum libri scribunt κόλον prima Jyllaba longa, cum nominant intestinum secundum craßius, tamen ex Aristophanis versibus apparet, scribendum esse κόλον prenma syllaba breui, quasi Κολέος, id est, vagina, seu quasi truncatum κολοβὸν, quia velut sectum in diuersas cellulas, varios flexus habet. Excipit enim feces seu excrementa, et ne statim effluant, paulatim in angustiores meatus transmittit. Ac aridiora stercora quae vsitate uominantur σκυβαλα, quasi dicas canum excrementa, amitantur figuras cellularum: & sunt similia globulis. Influit autem Bilis ex Ieiuno in κόλον. qua stercus pellitur & coloratur. Inde & Colici dolores nomen habent. Ibi enim fiunt, cum oppilantur nicatus à frigidis, craßis, viscosis humoribus, ac sentiuntur hi cruciatus supra vmbilicum. Rectum intestinum. Etsi collo rectum intestinum conticuum est, ta men cum situ & figura discernatur, propria ei appellatio attributa est, Rectum intestinum Graecè ἀπευθυσμενον, id est, directum. Veteribus ignotum est vocabulum Longaon, quo vulgo vtuntur. Dictus aut rectus est, vt nomen sonat.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
