Latin
75
Melanchthon, Liber de anima 75
Unproofread scanNot analysed yet
Nam postum κ λον ab Epate versus Renem sinistrum reflectitur, ibi oßi sacro &renum spondylis ailigatur hoc rectum intestinum, &porrigitur ad anum vsque velse dem quam nominat Galenus σφιγκτηρα, à ἐρηstringendo, quia musculis constringitur sedes, vtsit munita contra praecipites &inuoluntarios profii xus. Vtilitas autem eius est, euehere stercus. Sunt autem tunicae intestinorum substantiae pans nicularis, propinquae carni, &neruosae, ac fibras habent transuersas, quae expulsionem adiuuant. Sed exterior tunica coli &recti intestini, etiam rectas fibras habet, quae iuuant attractionem, vt euehen: da stercora ex superioribus locis attrahant. Μεσεντέριομ. Mesenterium nequaquam intestinum est, sed implis citus intestinis panniculus, à Peritoneo ortus, neruosus, continens carnem glandulosam. et pinguedinem gestans, distinguens, à dorso alligans intestina, praecipuè verò vt venas Mesariacas, arterias &neruos gerat. Vt enim à truncis arborum porriguntur interram radices, vt nutrimentum attrahant: ita rami à porta Epatis sparsi per Mesenteriùm, adhae, rescunt intestinis, ceu radiculae &inde nutrimentum attrahunt.