# Liber de anima 75

Melanchthon, Liber de anima, 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/75

Nam postum κ λον ab Epate versus Renem sinistrum reflectitur, ibi oßi sacro & renum spondylis ailigatur hoc rectum intestinum, & porrigitur ad anum vsque velse dem quam nominat Galenus σφιγκτηρα, à ἐρηstringendo, quia musculis constringitur sedes, vtsit munita contra praecipites & inuoluntarios profii xus. Vtilitas autem eius est, euehere stercus. Sunt autem tunicae intestinorum substantiae pans nicularis, propinquae carni, & neruosae, ac fibras habent transuersas, quae expulsionem adiuuant. Sed exterior tunica coli & recti intestini, etiam rectas fibras habet, quae iuuant attractionem, vt euehen: da stercora ex superioribus locis attrahant. Μεσεντέριομ. Mesenterium nequaquam intestinum est, sed implis citus intestinis panniculus, à Peritoneo ortus, neruosus, continens carnem glandulosam. et pinguedinem gestans, distinguens, à dorso alligans intestina, praecipuè verò vt venas Mesariacas, arterias & neruos gerat. Vt enim à truncis arborum porriguntur interram radices, vt nutrimentum attrahant: ita rami à porta Epatis sparsi per Mesenteriùm, adhae, rescunt intestinis, ceu radiculae & inde nutrimentum attrahunt.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
