Latin
78
Melanchthon, Liber de anima 78
Unproofread scanNot analysed yet
Ac propria causa conuertens chylum, est ipsa Epaii caro, quae sua specifica virtute organum est generandi sanguinis, quo corpus nutriendum est, Transformat igitur chylum, &tanquam sibi aßimilans, rubrum efficit. Estque temperamentum Epatis calidum &humidum, conueniens &elixationi &ipsi sanguini. Suntque deductae paruae arteriae in Spar ab Aorta, vt spiricus vitales &calorem vitalem Epati adferant, vt conuersio virtute cordis, spirituum &caloris adiuuetur. Ideo autem paruae sunt, quia non hauriunt ibi sanguinem, sed adueunt spiritum, &praebent viam emittendis halitibus, seu ad euentandum. Inseruntur &duo Nerui ii tunicam Epatis raris ac modicis surculis, quorum niter in corpus Epatis transmittitur, ne prorsus sit. sine sensu. Est autem figura semicirculi, seu velut Lunae Prodeuntis à coniunctione, &sub diaphragmate sium est in dextro hypochondrio. Ostendunt autem oculi, Epar porcmum scindi i plures pinnas. Sed humanum Epar scribit Vuesalius, non prorsus simile esse porcino, sed vnam cius esse sectionem, initio circa superius orificium Pentriculi.