# Liber de anima 78

Melanchthon, Liber de anima, 78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/78

Ac propria causa conuertens chylum, est ipsa Epaii caro, quae sua specifica virtute organum est generandi sanguinis, quo corpus nutriendum est, Transformat igitur chylum, & tanquam sibi aßimilans, rubrum efficit. Estque temperamentum Epatis calidum & humidum, conueniens & elixationi & ipsi sanguini. Suntque deductae paruae arteriae in Spar ab Aorta, vt spiricus vitales & calorem vitalem Epati adferant, vt conuersio virtute cordis, spirituum & caloris adiuuetur. Ideo autem paruae sunt, quia non hauriunt ibi sanguinem, sed adueunt spiritum, & praebent viam emittendis halitibus, seu ad euentandum. Inseruntur & duo Nerui ii tunicam Epatis raris ac modicis surculis, quorum niter in corpus Epatis transmittitur, ne prorsus sit. sine sensu. Est autem figura semicirculi, seu velut Lunae Prodeuntis à coniunctione, & sub diaphragmate sium est in dextro hypochondrio. Ostendunt autem oculi, Epar porcmum scindi i plures pinnas. Sed humanum Epar scribit Vuesalius, non prorsus simile esse porcino, sed vnam cius esse sectionem, initio circa superius orificium Pentriculi.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
