Latin
80
Melanchthon, Liber de anima 80
Unproofread scanNot analysed yet
dam inesse aquosum, subsidere etiam feces, &praeter haec vini substantiam esse purius quiddam, &melius temperatum: ita in massa sanguinea totidem sunt humorum discrimina. Leuior spuma est bilis slaua. Humor sub aquosus nominatur phlegma. Feces bilis atra. Sanguis verò pars optima, temperatè calida &humida dulcis &praecipua pars nucrimenti. Etsi autem ex singulis partibus aliqui riuuli ona cum sanguine in nutritione vehuntur, tamen Vt massa nutritioni destinata sit purior. prius in Epate fit segregatio. Sunt enim &alij vsus flauae &atrae bilis ideo vicina vasa condita sunt, fitque purificatio sanguinis media parte Epatis. Vesica, Fellis, κύσις χοληδόχος. In medio Epate est folliculus longiusculo pyro similis, qui Fel, id est, flauam bilem excipit. Tunica est vna firmiuscula, habens triplices fibras. Duo dutem rami seu canales porriguntur à collo huius folliculi, quorum alter sursum ducitur ad surculos venae portae, vbi &ipsa in multos surculos spars gitur, &haurit flauam bilem in purificatione sulb guinis, Alter deorsum ducitur, ac inseritur intestius duodeno non procul ab initio Ieiuni, vt bilem ἐδ u uehat, pellentem nutrimentum, &fluentem postea in κολορ vt pellat excrementa, &abstergat inter stina.