# Liber de anima 84

Melanchthon, Liber de anima, 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/84

Alimentum est sanguinis, subaquosus humor flondum percoctus, quem nominant vtile phlegma, Μικαταφύσιν, & vehitur vna, vt vertatur in sunguinem, et faciat tenuiorem, vt sanguis penetraIe venas poßit. Labitur autem simul excrementum extota massa sanguunea tenuißimum aqueum, cuius nulla est vtilitas amplius, propter nimiam temitatem quod nominant serosam perfluitatem, θρῶδες πρριττωια, quod est quiddam sudori simi, vt graeci 7 minant ὄξρον, quod tantisper, dum Venit ad cauam venam, adiuuat transitum sua teltante. Postea verò cum ex Epate ad cauam venam sanguis peruenit, iam haec serosa humiditas Sopiosa, quae fit vrina, euehitur. Oriuntur enim à caua, praeter alios ramos & duo ampli rami, figura titerae, λ, qui nominantur venae emulgentes, quae serosam superfluitatem segregatam à sanguine excipiunt, & ad renes transmittunt. Simul autem aliquid sanguinis eò influit, ad nutriendos Renes, estque bilis adixta sanguini. Tendunt igitur venae emulgentes ad duos Renes, quorum alter, sub Epate, alter sub Splenae situs est. Estque eorum substantia carnea, solida, densa, ne dissoluatur ab aquosa & à biliosa superfluitate, & vt Galenus inquit, ne sanguis, quo renes nutricnus, sunt, vna cum aquosa superfluitate extillet. Alli tae sunt renibus maiusculae arteriae, quae spiritum & calorem suppeditant, vt renes percolare exorementum, & conuertere sanguinem in nutrimentum poßint. Est autem in medio renum cauitas tanquame cuna, huius vsus caussa facta.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
