# Liber de anima 86

Melanchthon, Liber de anima, 86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/86

Et quia hîc dolor peruenit ad vicina membra, ventriculus etiam adficitur, & vomitus eientur. Haec commemoratui, vt studiasi considerent physicas causas, quomodo in renibus caleuli generentur. Sunt autem renum officia, attrahere aquosam & serosam superfluitatem ex vena caua, & deriuare vrinam in vesicam. esica, Κύση. Ex renibus aduehunt vrinam duo canales, quî nominantur ὀυρκτῆρες, id est Vrinarij, in Vesicam, quae condita est, vt sit receptaculum paulatim excipiens destillantem vrinam, vt collectam deinde effundat. Nam si haec superfluitas non eueheretur, cum corpus impletum esset, et redundaret, pleraque nembra rumperentur imò suffocaretur homo comPresso diaphragmate. Nota est figura, penè similis vrnae, cuius fundus est amplior, deinde orificium angustius. Sita est in viris iuxta rectum intestinum ad anum. Inde porrigit ceruicem ad virgam: Sed in mulieribus magis supraos matricis collocata est. Et sunt in mulieribus breuiores & ampliores vrinae meatus, quare minus ibi adficiuntur calculi doloibus. Constat autem substantia ex Nerua membiu na, intexto triplici genere fibrarum.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
