# Liber de anima 93

Melanchthon, Liber de anima, 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/93

Quia vt amplecti poßint fibras, quibus foetum in vtero & retinent & alunt; figura ad prehendendum idonea condita est, qualis est seu cotilae mensurae, seu pedum Polypi. Haec sunt vt dixi, in pecudibus inagis conspi cuae, sed in vterò muliebri non cernuntur tam expressa orificia, sed tanquam exilia puncta, quia meatus aliquos esse oportet, per quos venae & art teriae adnehant sanguinem pariorem matrici, & per quos vicißim hauriant mamillae partem sanguinis ex vtero, quae in Lac mutatur, sicut inquit Hippocrates, Lac menstruo fraternum esse. Sunt igitur hi vsus cotylidonum, afferre sanguinem piu riorem matrici, alere foetum, & secundinam appret hendere, vt foetus in vtero firmius retineatur, & vicißim ad mamillas transfundere partem sanguit nis ex vtero, vt in lac vertatur. Varijs morbis affici matrix potest, quos recitare non est huius loci. Plato eam nominat animal, quia cum sit neruosa substantia, & mirificam eognationem habeat cum cerebro, afficitur odoribus, & varijs motibus agitatur, qui tamen ei per accis dens eueniunt. Inuolucra foetus. Tria sunt inuoluera foetus.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
