Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 95
Unproofread scanNot analysed yet
VENTRE. Actenus recitata est descriptio infimi ventris, qui continet organa propria nutritionis &generationis, quae sunt velut oeconomica pars in homine. Nunc dicemus de alijs partibus, quae sunt fontes actionum, quae magis propriae sunt hominis, videlicet, cogitationum, motus &affectuum. Nominatur autem venter medius illa pars, quae intra Thoracem continetur, continens Cor, Pulmonem, organa respirationis &vocis. Haec pars quas inuoluta est panniculo seu lacerto, qui appellationes antiquas habet multas, nominatur enim gracè διάγράγιλα &φρὲνες, Latine septum transuersum &praecordia. Et Plato inquit: Sicut in aedificijs distinctae fuerunt interstitio habitationes virorum &mulierum: ita φρένες sunt interstitium inter partem praestantiorem seu magis virilem, &alteram inferiorem, quae est tanquam culina. Enarras tùm est &supra vocabulum φρένες, vbi &Homeri dictum de Cyclope recitatum est. Ideo hic omitto longiorem de eo commemorationem. Est igitur διάφραχμα substantia carnea, duabus contexta membranis, dorso circa duodecimum spondylum alligata, ascendens autem in parte antiriore vsque ad cartilaginem quae nominatur ξiφoςδὴς, vbi oßibus pectoris in imo alligatur.