# Liber de anima 96

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/96

Foramina tria habet: Vnum in dextro latere, quo transmittit venam cauam, vnde sanguis ad cor transuehitur. Secundum foramen aliquanto inferius altero, in latere sinistro transmittit oesophagum ad ventritulum. Tertium verò, vicinum duodecimo spondylo, transmittit ramum aortae descendentem, & venam ερυγον. Vtilitates multae sunt. Praecipua est, quod muuit illas generosas partes. Altera, quòd mouet thoIacem, ideoque musculosa substantia est, & motu thoIacis anuat respirationem. Fit enim attractio aeris, cùm superior pars pectoris dilatatur, facta contractione diaphragmatis versus centrum. Rursus fit expulsio, cum à centro laxatur diaphragma. Tertia, Vt suo motu niuet intestina ad expulsionem. Mirum est, quod narrat Plinius, gladiatores liaphragmate vulnerato, mortuos esse risu. Ideoque Naphragma sedem esse risus arbitratur. Quia enim ultum habet neruorum, titillatio ciet ibi sensum Aiorem. Est enim risus, dilatatio, orta ex acriore sensu neruorum. De Panniculo qui nominatur Mediastinus. Antea de diaphragmate dixi, quòd & magniridine & vsu conspicuum est, quia septum est inter imum thoracis, & culinam. Postea nominatur mediastinus, & tunica cingens costas.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
