Latin
VENTRE
Melanchthon, Liber de anima 97
Unproofread scanNot analysed yet
Sed Mediastinus gemini panniculi sunt, versus dorsum contigui, distantes verò anteriori parte, diuidunt autem pectus secundum longitudinem per medium in dextram &sinistram partem. Et inira hos duos parietes sunt, capsicia cordis, &cor, &venae cauae alueus in dextrum sinum cordis insertus. Diuidunt &Pulmonem, vt gemina sit spirationis copia, vt altero latere languefacto, tamen alterum sit in officio. Vocabulum Mediastini recens est. Pro hoc veteres nominarunt haec interstitia ὑμένας διαφράτε τοντας, μέσον τὸν θώρακα, ad est, membranas itersepientes medium Thoracem. De tunica cingente costas quam recentiores nominant Pleuram, Galenus, ὑφεθωκότα χιτῶνα. Intra diaphragma est panniculus totum Tho racem tegens, qui nominatur Tunica cingens costas. &vulgò Pleura. Subtilis et neruosa substantia est, extensa, vt introrsum vestiat costas, &muscillos inter costas. Hoc loco morbus oritur πλερίτιςς cum adfluunt humores ad musculos illos seu membranam, &ib i inflammantur &putrefiunt. Sequuntur autem febres ardentißimae, quia pars adfecta non procul distat à corde, &colligata est cum diophrag liaphragmate, quod cum sit vicinum, incalescit, &motu suo auget inflammationem.