# Liber de anima 98

Melanchthon, Liber de anima, VENTRE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/98

Πορικάρδιος χιτὼν, Capsula Cordis, seu inuolucrum cordis. Proximum domicilium cordis est, quod recentiores nominant Capsulam Cordis, Galenus περιΚάρδιον χιτῶνα, & multi inuolucrum cordis. Est autem membrana simplex, nullis intertexta fibris, sed firma & valida figura nucis pineae, intus cauitatem habens, quae cordis domicilium est, orta ab ipsis Venarum & arteriarum tunicis, quae per hanc membranam ducuntur, alligata parietibus Mediastini et diaphragmatis firmis nexibus. Hoc inuoluerum, nunimentum est cordis, in quo ita latet, vt interuallo certo distet vndique cor ab ipso, ita vt nec ipsi adhaereat, nec alterum ex altero natum sit. In hac arca existimant seu aquam seu madorem rori similem esse, qua sit opus ad cordis irrigationem in tam Wßiduo motu & tanto calore. Qua aqua exhausta or contabescit, Idque fieri in moesticia scribitur, vt Marchioni Casimiro mortuo cor exemtum, aiunt sihile fuisse pyro tosto. Cor. In hac arca pendet hic vitae Dominus, Cor liberùm à reliquo corpore, cui vitam largitur, nisi quod adiunctum est per venas arterias, & neruos, quibus tanquam canalibus vtitur, partim, vt alin na beneficia accipiat, partim, vt sua inde effundat. Substantia autem cordis est proprij cuiusdam generis caro, dißimilis carni in reliquo corpore. spissa, & benè compacta, intextis fibris seu villis arctißimè intricatis, non vt diserte distingui pos sint, vt in alijs corporis partibus. Figura cordis pyramidem vtcunque imitatur, seu basi latiore ac gibba.

---

Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima.
