Latin
PARS PRIMA
Melanchthon, Mulae asinaeque duos imponit servulus utres 10
Unproofread scanNot analysed yet
Collige igitur omnes figuras primi ordinis in unam summam, Si numerus una figura scribendus producitur, scribe hanc figuram infra lineam, Si uero duabus, scribe primam, secundam adde figuris secundi ordinis, Ibique ut iam dictum est de primis, operare. Simili ratione colliges omnes figuras tertij, quar tique ordinis, "quot figuratum ordines, usque ad finem ad sunt. Numerus iam collectus infra lineam, summam omnium superiorum indicat, Vt patet ex sequentibus exemplis. Addle Si uero per 7. 9 aut alium numerum pro libitu, Aufer primum hos numeros ab omnibus addendis, quoties poteris, quod tandem restat probae loco retineto, cum qua si proba numeri collecti par fuerit, additio recte facta est.