Latin
SVBTRACTIO
Melanchthon, Mulae asinaeque duos imponit servulus utres 19
Unproofread scanNot analysed yet
Poteris etiam si libet multiplicationem per speciem oppositam, id est, per Diuisionem probare, quae omnium &certissima &usitatissima est. DIVISIO. In diuisione duo proponuntur numeri, ut in multiplicatione diuidendus scilicet &Diuisor. 40: Primum igitur scribe numerum diuidendum, sub eo diuisorem, ita ut ultima diuisoris, sub ultima diuidendi collocetur, quod si ultima diuisoris in ultima diuidendi haberi non possit, transferatur sub penultimam diuidendi, quo facto, uidebis quoties ultima Diuisoris in numero sibi supraposito haberi possit, ea tamen conditione diligenter animaduersa, quod sequentes figurae diuisoris omnes, etiam toties in numero sibi supraposito &relicto haberi possint, hunc numerum siue quotientem dextram uersus, post uirgulam curuam siue rectam collocabis, hunc quocientem igitur primum multiplica in ultimam Diuisoris, productum à diuidendo aufer, Postea eundem quotientem in penultimam multiplicabis, productum similiter à sibi supraposito auferendo.