# Mulae asinaeque duos imponit servulus utres 3

Melanchthon, Mulae asinaeque duos imponit servulus utres, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/mulae-asinaeque-duos-imponit-servulus-utres/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/mulae-asinaeque-duos-imponit-servulus-utres/3

VM per aliquod tempus in hac Academia studiosis praecepta Arithmetices tradiderim, quorum partem nunc publice aedendam decreui, Fortaßis non ajicnum crat, me eius artis aliquam commendationim praefigere, Sed neque in hac scola desiderari potest oratio, quae Arithmetices studium adolescentibus commendet, cum eius usu multi quottidie praecla re se instruant, ad ueram & perfectam doctrinam comparandam, Et memini saepe adolescentes grauißime admonitos, ut cum omnium honcstarum artium studia coniungant, tum uero inprimis Arithme ticae cognitione se ad ueram philosophiam utilem humanae uitae & alijs proseßionibus, praeparent, Etsi enim quottidianus usus uitae, nullo fere monento carere hac arte potest, in contractibus, in oeconomia, in re metallica & Nummaria, Denique publicèe &r priuatim in gubernatione, tamen studiorum caus a maximè interior aliqua scientia numcrorum expetenda est, Nam & Dialectica & aliae artes, mino re negocio discuntur ab ijs, qui Arithmetices cogni tione sunt instructi, Et in Historijs, multis etiam Physicis disputationibus, haerebunt tanquam in luto imperiti Arithmetices.

---

Melanchthon, Mulae asinaeque duos imponit servulus utres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
