# Mulae asinaeque duos imponit servulus utres 5

Melanchthon, Mulae asinaeque duos imponit servulus utres, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/mulae-asinaeque-duos-imponit-servulus-utres/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/mulae-asinaeque-duos-imponit-servulus-utres/5

Hanc meam uoluntatem cum non obscure prae me tulissem, cum superiori anno in hanc Academiam rediissem, multi graues & docti uiri hortatores mihi fuerunt, ut eam hic aliquot adolescentibus studiosis traderem, Collegeram enim praecepta longo usu & obseruatione mihi animaduersa & explorata, quae periti iudicabant studiosis paßim profutura esse. Ac si Deus dederit pacem, ut sanè desperare non debemus, ea suo temporè publicare, & cum stu diosis communicare non abhorret auimus. Interea ut quo quo modo iuuarem discentium laborem, ex il lo opere compendium excerpsi rudioribus & tyronibus proponendum.

---

Melanchthon, Mulae asinaeque duos imponit servulus utres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
