# Mulae asinaeque duos imponit servulus utres 7

Melanchthon, Mulae asinaeque duos imponit servulus utres, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/mulae-asinaeque-duos-imponit-servulus-utres/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/mulae-asinaeque-duos-imponit-servulus-utres/7

Scimus enim has artes, quas phi losophia continet, tametsi immensas utilitates communi uitae afferant, & reliquis profeßionibus lumen addant, tamen tanquam indotatas puellas ab ineruditis tantum ideo fastidiri, quod minus sint ad gloriam & quaestum accomodatae. Sed ut desertos & oppressos Deus seruat, ita & has artes non interire patietur, propter Ecclesiae & Reip. utilitatem. Quod ut fiat, nos diligentius carum studium colerè debemus & tempora tranquilla à Deo petere, quae ut contingant, faxit liberator & D. noster Ihesus Christus, qui te quoque custodiat & regat ad publicam utilitatem. Quod superest ego me tibi commendo. Beno uale. Vitebergae pridie Calendas Martias.

---

Melanchthon, Mulae asinaeque duos imponit servulus utres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
