Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 100
Unproofread scanNot analysed yet
Plena est uniuersa scriptura exemplorum, quae ostendunt solius Dei potentia mirabili modo Ecclesiam gubernari &defendi: Sed infiniti operis esset, totam historiam Ecclesiae, inde usque ab initio conditi mundi uelle complecti, quae nihil aliud quam stupen da miracula continet, in quibus adparet, quantis aerumnis semper conflictata sit Ecclesia. Et tamen in ijs mirandis modis diuinitus seruata contra hostem filij Dei Diabolum. Longe superat omnem humanam eloquentiam historia primorum Parentum &Patrum, qui secuti sunt usque ad diluuium. Quanto in luctu &moerore uersati sunt Adam &Heua, cum accepta promißio ne de Christo, &concepta certa spe propagandae Ec clesiae, natis duobus filijs Cain et Abel, subito uident sibi amplißimas spes praecidi, necato altero filio, qui futurus erat uelut plantarium uerae Ecclesiae, Cum alter filius Parricida praeclaras illas spes, quas de ip sopij parentes conceperant frustratus esset.