# Selectae declamationes. Vol. 1 102

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO CASPARIS CRVCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/102

Sed maxime omnium memorabilis est historia liberationis populi Israel & eductionis ex Aegypto, & ut adparet omnium historiarum, omnium aetatum, à principio mundi usque ad finem, excepta ipsa Christi paßione & resurrectione, longe maxima. Non solum enim est imago Ecclesiae omnium tempo rum, sed etiam praecipua pars, plena ingentium miraculorum, quae & caeteris temporibus insignia exempla monstrat, quae testantur, & seruari Ecclesiam ac regi à Deo sine praesidijs humanis, & exerceri uarijs calamitatibus. Quam horrendum est in hoc coetu, qui gerit nomen Ecclesiae Dei, qui habet tot & tam illustria testimonia diuinarum liberationum, tamen praecipuam partem populi, multos praestantes uiros, Principes & gubernatores horribilibus exemplis puniri, multitudinem toties plecti, donec propemodum uniuersa perit eorum qui ingenti numero ex Aegypto exierant, Et tamen seruantur aliquae populi reliquiae, quae manserunt incorruptae, & retinuerunt doctrinae puritatem, & expertae sunt mirandas liberationes, Sicut ordine Historia indicat.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
