# Selectae declamationes. Vol. 1 104

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO CASPARIS CRVCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/104

Nisi tu ipse nos praecedas, inquit, ne educas nos de hoc loco. Deinde cum petit, ostende mihi gloriam tuam, hic respondet Deus, Faciem meam uidere non poteris: Sed ecce locus apud me, ubi consistes innixus petrae, Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, & protegam te dextra mea, donec transiero, & auferam manum meam & uidebis posteriora mea, faciem autem meam uidere non poteris. Haec est uere abstrusa & arcana historia, quae etsi à me quidem non potest explicari pro dignitate, nec hoc tempus patitur. Tamen attingere uolui, ut adolescentes eam considerent, nam & doctrinam grauißimam & gratißimam consolationem nobis propo nit de Ecclesia, quam testatur in hac uita tegi manu Dei, & postea glorificandam esse, Sequor enim simplicem & usitatam expositionem, uidelicet, Mosen petere, ut Deus praemonstret exitus totius gubernationis huius populi, qui tunc erat Ecclesia Dei.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
