# Selectae declamationes. Vol. 1 105

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO CASPARIS CRVCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/105

Hic Deus respondet: Nolle se cerni faciem suam, hoc est, consilia ante finem consummatae Ecclesiae: Sed ostendi nobis posteriora, id est, Ad extremum nconsummatione uisuros esse gloriam. Interim la tet populus in foramine seu cauerna Petrae, id est, in praesenti Ecclesia, quae premitur subiecta cruci. Sed innixa est Petrae Christo, & tegitur manu Dei, donec Deus transeat, hoc est, donec Ecclesiam consum met. Significat enim Deus se transiretoto tempore mundi, & ita transeuntem colligere sibi aliquam Ecclesiam, in qua & ipse glorificetur, & quam uicißim glorificaturus sit in uita aeterna. Et hanc gubernari non humanis consilijs, sed uerbo Euangelij diuinitus tradito de Christo, & seruari defensam non ope, & praesidijs humanis, sed sua solius manu. Videtis proponi dulcißimam picturam, in qua etiam latet magis arcana doctrina de illustri cognitione Dei, qua cernitur facies Dei. Vt Philippo petenti à Christo sibi ostendi Patrem, Respondet Christus: Philippe qui uidet me, uidet & Patrem.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
