# Selectae declamationes. Vol. 1 107

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO CASPARIS CRVCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/107

Sed intueamur illas ima gines propositas in historia populi Dei: Sciamus nunc quoque duci Ecclesiam per desertum, & tegi nube & flammis coelestibus, & adesse ducem Christum, ut illis adfuit. Quare confirmemus animos, & certo tenea mus hanc sententiam, quod Deus sit seruaturus Ecclesiam, quae retinet doctrinam traditam à Chri sto, Prophetis & Apostolis: Sicut testatur dulcissima promißio apud Esaiam, cum inquit Deus: Hoc foedus meum cum eis, Spiritus meus qui est in te, & uerba mea, quae posui inore TVO, non recedent de ORE TVO, nec de ore seminis tui, Dicit Dominus, à modo & usque in sempiternum. Sciamus igitur & nostris Ecclesijs adfuturum Christum, sedentem ad dextram Patris, & regnantem etiam inter medios hostes, & seruaturum aliquas reliquias piarum Scholarum, etiamsi mundum oppriment poenae & calamitates. H 2 Modo abyl ORATIO DE PAVLO APOstolo habita à Christophoro Iona. Anno M. D. XLIII. Roponit hoc die Ecclesia meditan lam Pauli historiam, ac Dei beneficium celebrat, qui & exemplum misericordiae caeteris insigneostendit, hoste in gratiam recepto, & nobis Doctorem dedit, qui & uiuus annos fere sex & triginta Euangelium paßim in bona Asiae atque Europae parte circumtulit.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
