# Selectae declamationes. Vol. 1 109

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO CASPARIS CRVCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/109

Et postquam ex hac militia euocatus est, relictis utilißimis monumentis erudit Ecclesiam perpetuo. Nihil autem magis decet praesertim in his congreßibus nostris, quam & uocem nostram, & animos, & uota, cum Ecclesia Dei congruere. Quod cum cogitarem, nulla de re alia potius, quàm de Pau lo dicendum esse iudicaui, praesertim cum eius historia nos de his ipsis studijs, in quibus uersamur, & de uniuerso nostro curriculo, plurima monet. Quem enim habemus alium Scriptorem, qui genera doctri narum, philosophiae & Euangelij, artificiosius discernit, qui usum utriusque tam perspicue monstrat, qui nobis Rempu. nostram, id est Ecclesiam, clarius describit, qui saepius monet quarum rerum doctrina Ecclesiae necessaria sit? Ac scio uos omnes Pauli no men ita amare, ut consilium meum maxime probaturi sitis.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
