# Selectae declamationes. Vol. 1 116

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO CASPARIS CRVCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/116

Fugiebat igitur Deum, non uere inuocabat, et dubitatio magnam ruinam trahit, ut nominat Paulus, peccata quae per legem existunt. Econtra Paulus agnoscit quidem se habere uitia digna poena, sed uidet missum esse filium Dei, ut sit uictima pro genere humano. Scit certo Deum praecipere, ut propter hunc statuamus nos recipi in gratiam, exaudiri & seruari. Scit nusquam esse Dei Ec clesiam, nisi ubi haec de filio doctrina lucet. Scit iam se non esse sine Deo, sed inuocat hac fide Deum, & ab eo gubernationem, defensionem, & salutem expetit & expectat: Haec cum ex promißione data pri mis parentibus intelligerent pij, gentes oblitae promißionis, hanc lucem amiserunt, quam quidem rursus accendit Deus, cum per Apostolos spargi Euangelium inter gentes uoluit.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
