# Selectae declamationes. Vol. 1 119

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO CASPARIS CRVCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/119

Ita & Academiam spero mansuram esse, donec Paulum uehet, hoc est, recte & fideliter enarrabit. Huius enim doctrina lumen est, ut supra dixi, Prophe ticarum & Apostolicarum concionum. Moueor equidem temporum periculis, & impendere mutationes Regnorum, quae sunt fatales poenae scelerum humanorum nihil dubium est, Sed tamen seruabit Deus Ecclesiam suam, & defendet aliqua piorum studiorum domicilia. Quare tantisper dum haec Schola doctorem Paulum audiet, & haec studia mediocri diligentia regendorum morum ornabit, hanc sedem & hos coetus Deus, ut spe ro, proteget. Sed redeo ad Encomium. Prodest in primis Ecclesiae, collatio ut dixi Legis & Euangelij, quae in Pauli scriptis copiosius et illustrius, quam alibi explicata est. Poßum & alias quasdam materias addere quae ab ipso planius tractantur, Discrime iustitiae spiritus ac politicae, Et discrimen Ecclesiae & imperiorum. Damnat item perspicue βελοθρησκείας, ut sciamus quibus officijs iudicet se Deus honore affici. Munit & pacem ciuilem, ornat amplißima laude totum politicum ordinem, ma gistratus, leges honestas, iudicia, contractus, militiam, coniugium, oeconomiam. De his rebus sententias huius Doctoris longe an tefero, Platonis et Aristotelis politicis, etsi haec quoque sapienter scripta sunt.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
