# Selectae declamationes. Vol. 1 122

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO CASPARIS CRVCI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/122

Saepe igitur monet hunc morbum cauendum esse: Et quia ex ambitione oritur, eruditißime opponit contrariam ambitionem, iubet nos hanc gloriam expetere, uidelicet, studium manendi intra sepata & metas nostri muneris, seu ut dicitur, ut suam quisque Spartam ornet. Sed popularia ingenia magis gloriosam esse ducunt πολυπραγμοσυνην, paßim se ingerentem multos lacessentem, tranquilla consilia turbantem, denique negotia undique attrahentem, ut Caecias nubes ad sese attrahere dicitur. Tales fuisse multos in historijs legimus, ut Cleonem, quem dicebant alterum pedem in castris, alterum in curia habere. Quàm multi nunc sunt, qui alterum pedem in curia, alterum in ara collocant, hoc est, qui suis tantum consilijs Respub. regi, & prorsus ad sua iudicia doctrinam attemperari in tem plis uolunt. Saepe hoc malum Ecclesiae nocuit. Sed omitto exempla praeceptorum. Nam lector non rudis uitae communis, si expendet Paulinas admoni tiones, animaduertet eum multa significare, quae sapienti, & sagaci gubernatori prouidenda sunt. Iam & hoc obseruet iuuentus, Paulum literis & doctrina excultum fuisse, quod lumina uerborum, & ordo rerum in disputatione ostendunt. Vtitur enim multis insignibus uerbis, quorum pondera fine liberali eruditione non intelliguntur. Nihil potuit dicere tristius, nihil atrocius ad significandam acerbitatem odij, quo ardent hypocritae aduersus Euangelium, quam cum ait, Apostolos dici καθάρματα & περιψήματα. Haec uerba sine cognitione ueterum historiarum intelligi non possunt. Saepe utitur uerbo συμβιβάζειν, cum de mutua dilectione concionatur. Sed historiae uim uerbi declarant. Videt Paulus multos de industria hoc agere, ut distrahant uoluntates hominum. Monet igitur ut consilia in actionibus dirigamus ad consociandas uoluntates, & fouendam mutuam beneuolentiam, quod fieri non potest, nisi quadam moderatione, & Philosophia regamus impetus animorum. Ita uocant συμβιβασικα consilia historiae, quae ad hunc finem, quem dixi, directa sunt: Hanc diligentiam, ut nobis commendet, insigni uerbo historicorum usus est. lubet Doctores recte secare doctrinam: Bella Metaphora est à sacrificijs sumpta, in quibus ars erat partiri membra, quorum alia cremabantur, alia erant attributa sacerdotibus. Et haec imago multa significat. Possem plurima exempla recitare, si tempus pateretur, quae ostendunt, Paulo nec eruditionem, nec diligentiam defuisse. Et ad intelligenda eius uer ba eruditione opus esse.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
