# Selectae declamationes. Vol. 1 128

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/128

Multos etiam temporum miseriae iam frangunt, cum Turcica castra sunt in conspectu. Quis erit, inquiunt, literarum aut doctrinae usus, si haec omnia uastabuntur armis Turcicis? Cohorresco audiens, aut cogitans haec διύσφημα. Sed, optimi adolescentes, ingentibus animis repugnemus, cum caeteris difficultatibus, tum etiam his terroribus. Eo magis colantur studia, quo maius impendet periculum, ut qui erunt superstites, posseßionem artium, quae uitae utiles sunt retineant. Etiamsi fatales poenae oppriment mundum propter Epicureos furores, idola, libidines, & alia flagicia, tamen certo scimus mansuram esse Ecclesiam Dei, & quidem in hac ultima mundi senecta futuram angustam, & seruitute oppressani, sed mansuram tamen. Neruos igitur atque ornamenta noster ordo retineat, qua in re hac etiam consolatione uos erigite, quod etsi late grassatur rabies Turcica, tamen quin tam Monarchiam non constituet.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
