Latin
134
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 134
Unproofread scanNot analysed yet
ON dubito &inter ciues Coloniae Agrippinae, &in Academia, imo &in Clero, ut uocant, multos prudentes &graues uiros esse, qui uel scurrilitatem sermonis in libro nuper istic aduersus Bucerum edito, detestentur, uel etiam res desiderent meliores. Ac profecto decuit eos qui ad tantam causam agendam à duobus praecipuis ordinibus delecti fuerunt, non tam suae petulan tiae morem gerere, quam seruire &causae grauitati et ordinum dignitati, praesertim cum &sciant prin cipem honestißima cura adfici recte constituendarum Ecclesiarum, &Bucerum meminerint offerre se ad explorationem, καὶ δοκιμασίαν iuxta Quid opus eEcclesiasticam consuetudinem. rat petulantia, cum moderatione certare, &insuper addere spurciciem sermonis, excerptis ex Plauti comoedijs obscoenis uerbis? Quorsum attinebat tantum conuiciorum, quantum non una nauis uehat, ut ille fortis uir apud Homerum inquit; dicere aduersus doctrinam ueram, aduersus tot Ecclesias Dei, quae certe Deum fiducia filij Dei inuocant, aduersus res pub. quae praebent hospitium Ecclesijs. Haec πάρεργα displicere multis grauibus uiris non dubium est.