# Selectae declamationes. Vol. 1 134-2

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/134-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/134-2

Et non dubitamus Deo et uerae Ecclesiae nostrum studium probari. Re gulam etiam sequimur certam doctrinae, scripta Prophetarum et Apostolorum, symbola, Apostolicum, Nicenum, & Athanasij, sententias synodorum uete rum, quae probantur Nicenae, Byzantinae, Ephesinae, Chalcedonensis, & similia purioris Ecclesiae uetustae testimonia. Nec dubitamus hoc genus doctrinae quod profitentur Ecclesiae nostrae uere esse consensum Ecclesiae Catholicae Christi, quem & tuemur, et Deo iuuante semper fideliter tuebimur, aduersus omnis generis furores Epicureos, Iudaicos, Ethnicos, Mahometicos, haereticos, & quicunque idola defendunt. Nec ignoramus uerae Ecclesiae haec certamina subeunda esse, etiam si has rixas, humana iudicia ualde uituperant. Sentimus enim Euangelium non esse commenticium, sed ueram Dei aeterni uocem. Dissentimus ab Epicureis qui putant confictas esse omnes religiones, ut initio ad pacem & ciuilia officia inuitari palabunda multitudo posset, & semper praesentem formam qualiscunque est, tuendam esse, ne harmonia politici status conturbetur. Respondi quantum nunc quidem uidebatur, ad conuicium omnium atrocißimum. Nec mihi quisquam tam est amicus toto orbeterrarum, quem non ducam esse refutandum, si audiam hoc eum conuicio genus doctrinae quod sonat in Ecclesijs nostris damnare. Cohercere sapientes gubernatores hanc tantam petulantiam deberent, ne hae uoces publicis cladibus luendae essent. Deinde quae unquam spes esse concordiae poterit, dum conceditur malis ita debacchari in nostros. Ad hancbreuißimam defensionem pauca addam.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
