# Selectae declamationes. Vol. 1 135

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/135

Quare cum decreuissem pauca commonefaciendi lectoris causa respondere, initio praefandum esse duxi, metantum litigare cum autoribus illius insulsi & maledici scripti, nec uellequidquam detractum de urbis celeberrimae splen dore, de dignitate Academiae et uirorum bonorum inclero. Nam ut de urbe & de collegijs Ecclesiarum nihil dicam, certe Academias omnes propter doctrinarum uarietatem ueneror & Coloniensem peculiariter colui, quod ingenij mei culturam quantulacunque est, ipsi aliqua ex parte debeo. Audiuienim adolescens duos uiros praeclare eruditos, Georgium Simler & Cunradum Heluetium, alumnos Academiae Coloniensis, quorum alter Latinos & Graecos poëtas mihi primum interpraetatus est, deduxit etiam ad philosophiam puriorem, saepe conferens Aristotelicam lectionem, quae tunc erat in manibus ad Graecos fontes, alter Cunradus doctißimi & honestißimi uiri D. Caesarij auditor, pri mum nobis Heidelbergae elementa doctrinae de motibus coelestibus tradidit: quam ob causam & D. Cae sario peculiarem gratiam & uenerationem tanquam praeceptori, debere me profiteor. Postea cum muluiliis cus Academiae alumnis foedera amicitiae san sta et perpetua fuerunt, cum Buschio, cum Petro Mo sellano, cum Meglero. Sed longum esset omnes enumerare. Magnopere igitur bonos omnes in Academia oro, primum neme existiment cum Academia ritari. deinde, ut ueniam mihi dent, quod non, ut mul torum iniurias, ita & haec conuitia paucorum dißi nullo. Dicam uere quod res est: Facile erat contemnere caetera, memini illud Attici ciuis, qui cum ei in foro & populi concione quispiam diu conuicia mul adixisset, & discedentem omnibus probris onerasset, prorsus nihil respondit, sed tandem abiens, quia iam tenebrae noctis intendebantur, iußit ministrum suum ad illum transire, eique cum face praeire domum redituro. Sed autor libri, quisquis est, in peroratione ait nostros dicere blasphemias aduersus spiritum sanctum. Hanc tam diram criminationem praeterire impietas esset. Multa Eccius, Pygius & alij multi rabiose scripserunt: sed nescio an quisquam hac uerborum atrocitate uti ausus sit. Respondeo igi tur nos uere et ex animo cupere illustrare gloriam dei & filij eius Domini nostri Iesu Christi, & Spiritus sancti doctrinam uere & pure sonare, & Ecclesiae saluti consulere, ut uere inuocet aeternum Deum pa trem liberatoris nostri Iesu Christi, fiducia mediato ris, & petat regi omnes inuocantes Spiritu sancto. Vt igitur mandato diuino obtemperemus, & hanc inuocationem in Ecclesia pure sonemus, necesse est idola & uiciosos cultus taxari.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
