# Selectae declamationes. Vol. 1 136

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/136

Conciones publicae multis locis rarißime fuerunt, alibi consumptae sunt in fabulis de Georgio, Christopho ro, Catharina, et similibus, aut in augendo quaestu monachorum. Iacebat doctrina de uera inuocatione, de fidei exercitijs in quotidiana uita, de dignitate uitae politicae. Si quis negat talem fuisse Ecclesiarum statum, non solum testimonijs optimorum uiro rum rufutari potest, sed etiam libris monachorum qui adhuc extant, & perspicuum signum est. Nunquam tot senes & graues uiri in Germania fauissent mitijs renascentis doctrinae purioris, nisi iudicassent Ecclesiae opus esse emendatione. Fauebant autem omnes qui non erant palàm Epicurei. Quosdam me diocres deterruerunt postea exorti tumultus, ut solet diabolus excitare scandala. Hanc nacti occasionem homines prophani & monachi metuens suo quaestui inflammarunt Principum animos ad exercendam seuitiam. Nos qui interim magno cum labore, & magno periculo in Ecclesijs & Scholis do ctrinam puriorem tradimus, quid agimus? Num opes aut potentiam quaerimus?

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
