Latin
137
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 137
Unproofread scanNot analysed yet
Res ipsa nos purgat multi enim docti &boni uiri, qui in ocio cum digni tate uiuere poterant, etiam uitae suae hanc profeßid onem antetulerunt, quales fuerunt Henriciis Sutz phaniensis, lohannes Croeu Theologiae Doctor. Adolphus, qui Coloniae crematis est, &possem non minare alios multos. Nos qui sumus superstites, ui nihil aliud dicam, tranquillius uiuere poteramus, sil ab hac causa alieni essemus, multis eruditio aditum ad magnas dignitates patefecisset: Principes nostri etiam sua onera non leuia sustinent. Sed hoc unum agimus, cunis propter gloriam Dei propugnari &conseruari dodrum puram &salutarem Ecclesijs. Sumus etiam hortatores, ut omnia ciuilia officia colantur à nostris. Studia literarum quadam non uulgari sedulitate tuemur. Sic ubi exoriri falsae opiniones coeperunt, summa diligentia &fide repressae sunt, ut testantur scripta nostra, &ipsae Respub. quae Dei beneficio omnium in Germania maxime tranquillae, &sunt &fuerunt. Et quod author scripti Coloniensis nobis obijcit, accipere nos ab Ecclesia ueras sententias id plane &libenter fateor &praedico. Nulla enim noua dogmata gignimus, sed ueterem &puram Ecclesiae doctrinam quantum Deus concedit, illustrare studemus. Samson inquit: Nisi arassetis mea uitula, non inuenissetis, ita semper clamamus doctricem, ecclesiam inde usque ab initio sonantem uocem Dei, audiendam esse. Sed cur inquiunt, cum multa ab ecclesia sumenda esse fateamini, non sumitis omnia, cur quaedam conuellitis? Responsio uera est.