Latin
140
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 140
Unproofread scanNot analysed yet
Inte rim uoce Euangelij colligit Ecclesiae reliquias, tanquam tabulas ex naufragio, sicut ante Babylonicum exilium collegit reliquias per Ieremiam, ante excidium lerosolymae per Baptistam, Christum, &Apostolos, ante dilacerationem Romani imperij per Apostolos &eorum discipulos. Miro enim modo Deus ecclesiam suam regit, instaurat collapsam, &seruat, puniens interim impiam multitudinem uarijs cladibus, ut ordine ostendit series historiae omnium seculorum. Et hac de re saepe Prophetae concionantur. Quanquam igitur sapientibus obstrepunt illa praecepta politica, de defendenda praesenti forma, tamen anteferamus uocem aeterni Dei, qui de fi lio inquit. Hunc audite. Item mandatum immutabile: Fugite idola. Respondi de conuitijs, nunc de disputatione pauca adijciam, non ut hic instituam integram harum controuersiarum explicationem, sed tantum, ut de praestigijs scripti rudem lectorem commonefaciam. Nam si qui studio ueritatis hac controuersias cupiunt integras cognoscere, extant scripta, quae uniuersae doctrinae Ecclesiasticae summas continent, &lectori non calumniose iudicanti satisbyGo satisfacere possunt.