Latin
142
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 142
Unproofread scanNot analysed yet
Norunt dutem omnes fuisse in sententiarijs infinitam confusionem, &infinitos labyrinthos praecipuè in hac materia. Recenserem, nisi &longum esset, &libri ipsi testimonium dicerent Nec alia res initio studia bonorum ad Lutheri doctrinam cognoscendam inuitauit, quàm quod requirebant puriorem doctrinam de poenitentia. Estque hic locus, Dei beneficio, pie &dextre à nostris explicatus. Confeßiones &satisfactionum leges erant carnificinae conscientiarum, &de fiducia gratuitae misericordiae prorsus silentium erat. Fuit igitur necessarium &patefacere doctrinam de fide, qua remißio peccatorum accipitur, propter Christum medi atorem gratis, &qua uera inuocatio accenditur Et erudiendae erant mentes, ne falsae opiniones de enumeratione &satisfactionibus excuterent fidem. Et quid sentiamus liquet ex nostris scriptis. Ipsi enumerationem hic necessariam faciunt, quàm haud dubie, nec ipsi praestent. Sed est usitatum hypocri tis, imponere alijs onera, ut ait Christus, quae non attingunt digito. Postea calumniose deprauant quae dam dicta Buceri. Non esset discrimen, inquiunt, inter Ethnicorum opera, &Christianorum, si omnia essent uitiosa. Quid opus est his tragoedijs. Diligenter docemus quomodo placeat obedientia in renatis propter Christum, cum tamen sit imper fecta ficta &semper maneant in hac uita in renatis pec cata. Addimus etiam discrimen peccati mortalis, eu regnantis, propter quod amittitur gratia, &peccati non regnantis seu uentalis, ut uulgo uocant. Sed praetereo hanc pagellam, quae tantum inanem calumniam continet, quae uel maliciam, uel inscitiam scriptoris prodit. Si intelligit doctrinam de iustitia, scit nos recte sentire: Si non intelligit, arrogantia est, quod se censorem facit. Desatisfactionibus tragice uociferatur.