# Selectae declamationes. Vol. 1 147

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/147

Cum autem haec tota causa saepe fideliter explicata sit & existimem pijs, qui nostrorum scripta legerunt abunde satisfactum esse, nihil opus est hic longiore refutatione. Pauca igitur de inuocatione mortuorum dicam, de qua, ut saepe alias, opponit no bis antiquitatem, ait Theodosium stratum ad sepulchra mortuorum suas preces dixisse, &c. Primum igitur de seculo & autoritate scriptorum ueterum ita respondeo: una quaedam est Ecclesiae dei catholicae perpetua & pura doctrina per Apostolos tradita, quae habet testimonia Ecclesiae etiam sequentium aetatum. Sed alij scriptores alijs puriores sunt, ut totum doctrinae corpus, si quis dextre iudicet, apud Augustinum purius est, quàm apud Origenem. Miscent & singula secula aliquid contagij, ut hominum natura in hac imbecillitate nunquam est sine uitijs. Et natura fauemus patrijs & praesentibus moribus, ideo cum semina supersitionum irrepsissent in Ecclesiam, sancti patres quaedam uel non satis considerabant uel tolerabant, tametsi non probarent. Nota est om nibus Augustini querela de superstitione suae aetatis, cum ait seruitutem Ecclesiae iam duriorem esse Mosaica. Sed ferebat hic quaedam uitia, occupatus alijs difficilioribus certaminibus. Deinde nondum adeo creuerant abusus illi, de quibus nunc disserimus, ut postea barbaricis temporib. & cum acceßit quaestus, creuerunt. Erat consue tudo facere mentionem mortuorum in publicis precibus. Nondum accesserat opinio applicandam esse pro eis coenam Domini, nondum erat res quaestuosa. Fortaßis aliqui priuatim mortuos inuocabant. Non dum tamen erant statuae, nondum distributa erant munera inter mortuos, nondum Anna dabat opes ut Iuno, nondum Georgius iuuabat equites, ut Castor & Pollux, denique semina sparsa erant, quae adhuc erant exigua, sed tamen ueram lucem fidei obscurabant: Alij igitur alijs seuerius obsistebant.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
