Latin
148
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 148
Unproofread scanNot analysed yet
Nar rat Epiphanius sua aetate mulieres in Syria statuam Mariae circumtulisse, &ei liba, &nescio quas res alias obtulisse. Hunc morem inter haereses recenset, &oppressum esse inquit diligentia &autoritate Episcoporum, quod imitatio esset ethnici furoris. Nunc magna pietas ducitur inuocare Mariam, &donaria liberaliter cumulare. Quare quum nobis antiqua exempla obijcitis, hoc respondemus, nos fideliter, ut supra dictum est, tueri consensum catholicae Ecclesiae Christi, &adfir mamus nos de symbolis non dissentire à probatis scri ptoribus ueteribus, congruere etiam aetatem illam nobiscum existimamus in caeteris nostris sententijs si dextre de ea iudicetur. Etsi enim ipsi scriptores saepe negligentius loquuntur, &quaedam priuata exempla reperiri possunt, quae nostris ritibus aduersantur, tamen mos Ecclesiae publicus ferè conuenit nobiscum.