# Selectae declamationes. Vol. 1 148

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/148

Nar rat Epiphanius sua aetate mulieres in Syria statuam Mariae circumtulisse, & ei liba, & nescio quas res alias obtulisse. Hunc morem inter haereses recenset, & oppressum esse inquit diligentia & autoritate Episcoporum, quod imitatio esset ethnici furoris. Nunc magna pietas ducitur inuocare Mariam, & donaria liberaliter cumulare. Quare quum nobis antiqua exempla obijcitis, hoc respondemus, nos fideliter, ut supra dictum est, tueri consensum catholicae Ecclesiae Christi, & adfir mamus nos de symbolis non dissentire à probatis scri ptoribus ueteribus, congruere etiam aetatem illam nobiscum existimamus in caeteris nostris sententijs si dextre de ea iudicetur. Etsi enim ipsi scriptores saepe negligentius loquuntur, & quaedam priuata exempla reperiri possunt, quae nostris ritibus aduersantur, tamen mos Ecclesiae publicus ferè conuenit nobiscum.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
